serpentipes

Latin

Etymology

From serpens + pēs.

Pronunciation

Adjective

serpentipēs (genitive serpentipedis); third-declension one-termination adjective

  1. serpent-footed
    • 8 CE – 12 CE, Ovid, Sorrows 4.7:
      Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae, bisque suum tacto Pisce peregit iter. tempore tam longo cur non tua dextera versus quamlibet in paucos officiosa fuit? cur tua cessavit pietas scribentibus illis, exiguus nobis cum quibus usus erat? cur, quotiens alicui chartae sua vincula dempsi, illam speravi nomen habere tuum? di faciant ut saepe tua sit epistula dextra scripta, sed e multis reddita nulla mihi. quod precor, esse liquet: credam prius ora Medusae Gorgonis anguineis cincta fuisse comis, esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram, a truce quae flammis separet angue leam, quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos, tergeminumque virum tergeminumque canem, Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas, centimanumque Gyen semibovemque virum. haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam mutatum curam deposuisse mei. innumeri montes inter me teque viaeque fluminaque et campi nec freta pauca iacent: mille potest causis, a te quae littera saepe missa sit, in nostras rara venire manus; mille tamen causas scribendo vince frequenter, excusem ne te semper, amice, mihi.

Declension

Third-declension one-termination adjective.

Number Singular Plural
Case / Gender Masc./Fem. Neuter Masc./Fem. Neuter
Nominative serpentipēs serpentipedēs serpentipedia
Genitive serpentipedis serpentipedium
Dative serpentipedī serpentipedibus
Accusative serpentipedem serpentipēs serpentipedēs serpentipedia
Ablative serpentipedī serpentipedibus
Vocative serpentipēs serpentipedēs serpentipedia

References

This article is issued from Wiktionary. The text is licensed under Creative Commons - Attribution - Sharealike. Additional terms may apply for the media files.